- ARCENA
- ARCENAAlexandri Severi Romanor. Imperatoris patria. Lamprid. in Severo c. 1. Aurelius Alexander urbe Arcenâ genitus. Haec urbs inferius c. 13. Arca Caesarea eidem nominatur, quia, uti scribit Victor, huic loco duplex nomen, Arca, et Caesarea. Ptolemaeo inter Phoenices mediterraneas urbes recensetur Α῎ρκα sive Α῎ρκη, aut Α῎ρκαι, ut et Georgius Monachus Arcas numerô multitudinis nominat. Ait enim Alexandrum, εν Α᾿ρκαῖς τῆς Φοινίκης τεχθῆναι, recte. Stephanus Α῎ρκη πόλις Φοινίκης, ἡ νῦν Α῎ρχαι καλουμένη. Cave confundas cum eruditis viris urbem hanc cum alia, quam Xiphilinus ex Dione nominat Α᾿ρχὴν, in Severi historia. Nam haec quidem Alexandri patria. Phaeniciae in Syria fuit: Illa vero Assyriae, ubi Α᾿ρακτηνην` collocat Strabo, et Moses quoque Arech in terra Senaar Babyloni vicinam facit, Gen. c. 10. v. 10. Diversa etiam est, et si non longô intervallô dissita, urbs Arcis Gap desc: Hebrew, cuius mentio apud Chaldaeum Parphrastem librorum sacrorum. Iudaeae enim hoc oppid. fuit, quondam Kiriath sepher, postea Dabir dictum. Nominatur et Arcaea in Palaestina Iosepho. Vide illum l. 4. c. 4. et 7. Iud. Antiquit. Ubi de Aarone, in monte excelso territorii urbis Arces, mortuo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.